VARDHUSIANA Praefectura

VARDHUSIANA Praefectura
VARDHUSIANA Praefectura
Gouvernement de Wardhuss, pars Septentrionalior regni Norvegiae, versus promontorium Boreale, sub dominio Regis Daniae. Terminatur a Septentrione mari Boreali, ab Oriente Lapponiâ Moscoviticâ, ab Occasu Nidrosiensi praefecturâ, et a Meridie Lapponiâ Suecicâ. Dividitur in duas partes, nempe in Finnomarchiam, quae ad Septentrionem, et in Lapponiam Norvegicam, quae in Meridiem extenditur, versus Sueciam> ibique tantum inest castrum Vardhusium praecipuum, cum aliquot oppidulis nullius nominis et insulis Magger et Suroy dictis. Una autem est ex 5. Praefecturis Norvegiae, in extremo Borea, post Sueciam et Lappiam ad 73. gr. Elevat. Poli sita, in qua haud procul abest c. Noortkyn olim promontor. Rutubas, quod inter maximae Europae latitudinis terminos a Geographis ponitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ALTA it. ALTEN et ALTEBOTTEN — ALTA, it. ALTEN, et ALTEBOTTEN fluv. et aestuarium Norvegiae, in Finmarchia provinc. versus Boreale Promontor. in Vardhusiana praefectura …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHADENI — Scandinaviae, sive Scandiae populi, quos Ortelius Norwegger, sive Finmarcher esse putat. Caedeni Brietio, in parte Boreali Norvegiae, ubi nunc praefectura Vardhusiana, prope promontor. Boreale …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”